Статья: Трактат Леонардо Бруни О правильном переводе

Внимание! Если размещение файла нарушает Ваши авторские права, то обязательно сообщите нам

7. Dicere autem non vituperationem, sed laudem mereri eum qui quod habuit in medium protulit, nequaquam rectum est in his artibus quae peritiam flagitant. Neque enim poeta, si malos facit versus, laudem meretur, etsi bonos facere conatus est, sed eum reprehendemus atque carpemus, quod ea facere aggressus fuerit quae nesciat. Et statuarium vituperabimus qui statuam deformarit, quamvis non per dolum, sed per ignorantiam id fecerit. Ut enim ii, qui ad exemplum picturae picturam aliam pingunt, figuram et statum et ingressum et totius corporis formam inde assumunt, nec quid ipsi facerent, sed quid alter ille fecerit meditantur, sic in traductionibus interpres quidem optimus sese in primum scribendi auctorem tota mente et animo et voluntate convertet et quodammodo transformabit eiusque orationis figuram, statum, ingres- sum coloremque et liniamenta cuncta exprimere meditabitur. Ex quo mirabilis quidam resultat effectus.

8. Nam cum singulis fere scriptoribus sua quaedam ac propria sit dicendi figura, ut Ciceroni amplitudo et copia, Sallustio exilitas et brevitas, Livio granditas quaedam subaspera, bonus quidem interpres in singulis traducendis ita se conformabit, ut singulorum figuram assequa- tur. Itaque, sive de Cicerone traducet, facere non poterit quin compre- hensiones illius magnas quidem et uberes et redundantes simili varietate et copia ad supremum usque ambitum deducat, ac modo properet, modo se colligat; sive de Sallustio transferet, necesse habebit de singulis paene verbis iudicium facere proprietatemque et religionem plurimam sequi atque ob hoc restringi quodammodo atque concidi; sive de Livio traducet, facere non poterit quin illius dicendi figuram imitetur. Rapitur enim interpres vi ipsa in genus dicendi illius de quo transfert, nec aliter servare sensum commode poterit, nisi sese insinuet ac inflectat per illius comprehensiones et ambitus cum verborum proprietate orationisque effigie. Haec est enim optima interpretandi ratio, si figura primae orationis quam optime conservetur, ut neque sensibus verba neque verbis ipsis nitor ornatusque deficiat.

9. Sed cum sit difпicilis omnis interpretatio recta propter multa et varia quae in ea, ut supra diximus, requiruntur, difficillimum tamen est illa recte transferre quae a primo auctore scripta sunt numerose atque ornate. In oratione quippe numerosa necesse est per cola et commata et periodos incedere ac, ut apte quadrateque finiat comprehensio, diligen- tissime observare. In exornationibus quoque ceteris conservandis summa diligentia erit adhibenda. Haec enim omnia nisi servet interpres, prima orationis maiestas omnino deperit et fatiscit. Servari autem sine magno labore magnaque peritia litterarum non possunt. Intelligendae sunt enim ab interprete huiuscemodi, ut ita dixerim, orationis virtutes ac in ea lingua ad quam traducit pariter repraesentandae. Cumque duo sint exornatio- num genera (unum quo verba, alterum quo sententiae colorantur), utrumque certe difficultatem traductori affert, maiorem tamen verborum quam sententiarum colores, propterea quod saepe huiusmodi exorna- tiones numeris constant, ut cum paria paribus redduntur aut contraria contrariis vel opposita inter se, quae Graeci “antitheta” vocant. Frequenter enim verba Latina vel plus vel minus syllabarum habent quam Graeca, neque par sonus auribus faciliter correspondet. Iacula quoque quae interdum iacit orator ita demum fortiter feriunt, si numeris contorquentur, nam fluxa et decurtata vel inepte cadentia minus confodiunt. Haec igitur omnia diligentissime cognoscenda sunt ab interprete et servatis ad unguem numeris effigenda. Quid dicam de sententiarum exornationibus, quae orationem illustrant plurimum et admirabilem reddunt? Et tam hae quam superiores frequenter ab optimis scriptoribus adhibentur. An poterit interpres eas sine flagitio vel ignorare vel praeterire vel non servata illarum maiestate transferre?

10. De quibus omnibus, quo melius ea quae dixi intelligantur, exempla quaedam adscribere libuit, ut conspicuum sit non ab oratoribus modo, verum etiam a philosophis huiusmodi exornationes frequentari et maiestatem orationis totam perire, nisi servata earum figura trans- ferantur.

11. Plato philosophus in eo libro qui dicitur Phaedrus ornate sane ac numerose locum quemdam pertractat. Verba illius hic adscripsi paulo altius repetita. Sunt autem haec: «O puer, unicum bene consulere volentibus principium est: intelligere de quo sit consilium vel omnino aberrare necesse. Plerosque vero id fallit, quia nesciunt rei substantiam. Tamquam igitur scientes non declarant in principio disceptationis, procedentes vero, quod par est, consequitur ut nec sibi ipsis neque aliis consentanea loquantur. Tibi igitur et mihi non id accidat quod in aliis damnamus. Sed cum tibi atque mihi disceptatio sit utrum amanti potius vel non amanti sit in amicitiam eundum7, de amore ipso, quale quid sit et quam habeat vim, diffinitione ex consensu posita, ad hoc respicientes referentesque considerationem faciamus emolumentumne an detrimentum afferat. Quod igitur cupiditas quaedam sit amor, manifestum est. Quod vero etiam qui non amant cupiunt, scimus. Rursus autem, quo amantem a non amante discernamus, intelligere oportet quia in unoquoque nostrum duae sunt ideae dominantes atque ducentes, quas sequimur quacumque ducunt: una innata nobis voluptatum cupiditas, altera acquisita opinio, affectatrix optimi. Hae autern in nobis quandoque consentiunt, quandoque in seditione atque discordia sunt; et modo haec, modo altera pervincit. Opinione igitur ad id quod sit optimum ratione ducente ac suo robore pervincente, “temperantia” exsistit; cupiditate vero absque ratione ad voluptates trahente nobisque imperante “libido” vocatur. Libido autem, cum multiforme sit multarumque partium, multas utique appellationes habet. Et harum formarum, quae maxime in aliquo exsuperat, sua illum nuncupatione nominatum reddit, nec ulli ad decus vel ad dignitatem acquiritur. Circa cibos enim superatrix rationis et aliarum cupiditatum cupiditas “ingluvies” appellatur, et eum qui hanc habet hac ipsa appellatione nuncupatum reddit. Rursus quae circo ebrietates tyrannidem exercet ac eum quem possidet hac ducens patet, quod habebit cognomen? Et alias harum germanas et germanarum cupiditatum nomina, semper quae maxime doininanrur, quemadmodum appellare deceat, manifestuni est. Cuius auteum gratia superiora diximus, fere iam patet. Dictum tamen, quam non dictum, magis patebit. Quae enim sine ratione cupiditas superat opinionem ad recta tendentem rapitque ad Курсивом выделены комментируемые Л. Бруни места. voluptatem formae et a germanis, quae sub illa sunt circa corporis formam, cupiditatibus roborata pervincit et ducit, ab ipsa insolentia, quod “absque more” fiat, “amor” vocatur».

12. Totus hic locus insigniter admodum luculenterque tractatus est a Platone. Insunt enim et verborum, st ita dixerim, deliciae et sententiarum mirabilis splendor. Et est alioquin tota ad numerum facta oratio. Nam et “in seditione esse animum” et “circa ebrietates tyrannidem exercere” ac cetera huiusmodi translata verba quasi stellae quaedam interpositae orationem illuminant. Et “innata nobis voluptatum cupiditas”, “acquisita vero opinio, affectatrix optimi” per antitheta quaedam dicuntur; opposita siquidem quodammodo sunt “innatum” et “acquisitum», “cupiditasque voluptatum” et “opinio ad recta contendens”. Iam vero quod inquit “huius germanae germanarumque cupiditatum nomina” et “superatrix rationis aliarumque cupiditatum cupiditas” et «utrum amanti potius vel non amanti sit in amicitiam eundum”, haec omnia verba inter se festive coniuncta tamquam in pavimento ac emblemate vermiculato summam habent venustatem. Illud praeterea quod inquit “cuius gratia haec diximus, fera iam patet; dictum tamen, quam non dictum, magis patebit”, membra sunt duo paribus intervallis emissa, quae Graeci “cola” appellant. Post haec ambitus subicitur plenus et perfectus: «quae enim sine ratione cupiditas superat opinionem ad recta tendentem rapitque ad voluptatem formae et a germanis, quae sub illa sunt circa corporis formam, cupiditatibus roborata pervincit et ducit, ab ipsa insolentia, quod absque more fiat, amor vocatur”. Videtis in his omnibus sententiarum splendorem ac verborum delicias et orationis numerositatem; quae quidem omnia nisi servet interpres, negari non potest quin detestabile flagitium ab eo commitatur.

13. Als zweites Beispiel gibt Bruni ein lдngeres Zitat aus Phaedrus p. 257 A bis C Здесь и в § 14--16 М. Перес Гонсалес всед за Г. Бэроном (см. прим. 6) приво-дит не полные латинские версии Л. Бруни, а лишь его оценки греческого оригинала. Кроме того, М. Перес Гонсалес оставляет немецкий текст самого Г. Бэрона.: “Hanc tibi, o dilecte amor,...palinodiam cecinimus. Ut iam vereri incipiam, ne Lysias... pergat ad hunc tuum alium suum conferre”. “Totus hic locus”, schliesst Bruni, “in Graeco valde insignis et numerosus est et amoenus. Nos autem in Latinum transferentes an servaverimus maiestatem elegantiamque primi auctoris, nescimus. Conati certe sumus illam servare”.

14. Das dritte Beispiel wird Aristoteles entnommen, wobei Bruni die bewundernden Worte vorausschickt: “Quid Aristoteles? An et ipse ornamenta dicendi eodem modo consectatur? Mirifice profecto atque creberrime, ut ego ipse interdum admirari cogar tantam eius rei curam in media subtilissimarum disputationum philosopho adfuisse”. Dann folgt als umfangreiches Aristoteles-Zitat die Ьbersetzung von Eth. ad

Nic 13. X, 8, 7 24: “Esse vero perfectam felicitatem contemplativam quamdam operationem. Et in hominibus ergo illa [operatio]...erit utique felicissima”. “Ne Demosthenes quidem”, lautet Brunis Urteil, “aut Cicero, qui verborum dicendique artifices exsistunt, melius hanc exornationem explicassent quam est ab Aristotele explicata”.

15. Als viertes und fьnftes Beispiel folgt die Ьbersetzung von Eth. Ad Nic. B. II, 1, 4 25 (“Non ex eo, quia saepe audivimus,...sensum accepimus. Agendo modesta modesti et fortia fortes efficiuntur”) und von 13. 11, 4, 3-6 26 (in Bekkers Ausgabe Kapitel 3) (“Praeterea nequaquam simile est in artibus et virtutibus. Ut ergo illorum corporibus non bene erit, qui ita curantur, sic nec illorum animis, qui ita philosophantur”). “Videtis in his verbis”, fьgt Bruni dem nur hinzu, “elegantiam, varietatem et copiam cum exornationibus tum verborum, tum etiam sententiarum”.

16. Den Beschluss machen ein sechstes und siebentes Beispiel aus Aristoteles' Politik. “In libris vero Poliricorum”, leitet Bruni sie ein, “Aristoteles multo crebrior est. Quod enim materia est civilis et eloquentiae capax, nullus fere locus ab eo tractatur sine rhetorico pig- mento atque colore, ut interdum etiam festivitatem in verbis oratoriam persequatur. Quale est illud in septimo Poliricorum libro [B. VII, 1, 3]: “Videmus homines adquirere... non virtutes externis bonis. Moribus vero intelligentiaque deficiant”. Et alio loco [B. VII, 5, 7 (VI, 8), damit schliesst die Reihe der Beispiele] de magistratu qui custodiae reorum praesit sic inquit: “Contingit vero ut boni quidem viri maxime hunc magistratum devitent, pravis autem nequaquam tutum sit illum com- mittere, cum ipsi potius indigeant custodia et carcere quam alios debeant custodire”.

17. Pleni sunt Platonis Aristotelisque libri exornationum huiusmodi ac venustatum, quas longum nimis foret per singula consectari. Lector certe, si modo eruditus disciplina sit, faciliter ea deprehendet. His vero exemplis abunde patet neminem posse primi auctoris maiestatem servare, nisi ornatum illius numerositatemque conservet. Dissipata namque et inconcinna traductio omnem protinus laudem et gratiam primi auctoris exterminat. Ex quo scelus quodammodo inexpiabile censendum est hominem non plane doctum et elegantem ad trans- ferendum accedere.

1. Quoniam illa quae habere oportet Interpretern ostendimus ac reprehensiones artificum ex opere ipso, si non recte fecerint, merito nasci docuimus, videamus nunc tandem unum aliquem locum illius interpretation^. Ex eo namque totum genus translationis eius poterimus intelligere et, utrum reprehensionem aut laudem mereatur, iudicare.

2. Aristoteles in libro Politicorum quarto (utriusque enim operis idem fuit traductor, nec refert ex illo vel ex hoc exempla sumantur), Aristoteles ergo in libro Politicorum quarto docet: “Solere potentes et magnos in civitate homines simulare interdum quaedam ac dolose praetexere ad multitudinem populi excludendam a rerum publicarum gubernatione. Esse vero illa in quibus ista simulatione utuntur quinque numero: contiones, magistratus, iudicia, armaturam, exercitationem. Poena enim magna constituta adversus divites, nisi contioni intersint, nisi magistratus gerant, nisi in iudicio cognoscant, nisi arma possideant, nisi ad bellicos usus exerceantur. Per huiusmodi poenam ad ista facienda divites compellunt; at pauperibus nullam in his rebus poenam constituunt, quasi parcentes eorum tenuitati. Haec enim praetexitur causa, sed re vera hoc agunt, quo illi impunitate permissa a gubernatione rei publicae se disiungant. Poena siquidem remota, nec exercere se ad bellicos usus multitudo curabit nec arma possidere volet, cum liceat per legem impune illis carere”, nec magistratum geret pauper, si id putabit damnosum, cum sit in eius arbitrio gerere vel non gerere. Onus quoque iudicandi saepe vitabit, si nequeat compelli, ac tempus rebus suis libentius impendet quam publicis consiliis. Atque ita fit ut tenuiores quidem homines sub praetextu ac velamento remissionis poenarum sensim ac latenter a re publica excludantur, apud divites autem et opulentos remaneant administratio et arma et peritia proeliandi. Ex quibus potentiores facti quodammodo tenuioribus dominentur».

3. Haec est Aristotelis sententia, quam prolixius explicare volui, quoclarius intelligeretur illius mens. Nunc autem eius verba praeclare et eleganter in Graeco scripta quemadmodum hic interpres in Latinum converterit animadverte; ex hoc enim modus et forma traductionis qua ubique usus in transferendo est manifestissime deprehendetur. Inquit enim interpres noster hoc modo: “Adhuc autem, quaecumque prolocutionis gratia in politiis sapienter loquuntur ad populum, sunt quinque numero: circa congregationes, circa principatus, circa praetoria, circa armationem, circa exercitias”. Deus immortalis, quis haec intelliget? quis hanc interpretationem ac non potius delirationem ac barbariem vocitabit? Veniant, quaeso, defensores huius interpretis et istos, si possunt, defendant errores vel desinant mihi irasci, si illum reprehendi. Primum enim, quod inquit “prolocutionis gratia sapienter loquuntur ad populum”, quid est, quaeso, “prolocutionis gratia loqui”? Si enim loquuntur homines ad populum sapienter gratia prolocutionis, magnum profecto ahquid debet esse “prolocutio”. Doce me ergo quid tandem sit. Nam ego id verbum numquam audivi hactenus neque legi nec quid importet intelligo. Si in extrema barbarie id verbum in usu est, doce me quid apud barbaros significet “prolocutionis gratia loqui”. Nam ego Latinus istam barbariem tuam non intelligo. Si “prolocutio” est ut “prologus” et “prooemium”, congruere non potest; non enim loquuntur homines ad populum gratia prooemii vel prologi, sed prooemium et prologus adhibetur gratia locutionis. Quodsi forsan dicere vis “proloculionis gratia”, idest “gratia deceptionis et simulationis”, quondam tandem malum est haec tam dura inusitataque locutio tua, ut “simulalionem” appelles “prolocutionem” et “dolose confingere” interpreteris “sapienter loqui”? Haec enim omnia sunt absurdissima. Atqui quod inquit “sapienter loquunlur”, in Graeco non est “loquuntur”, sed id verbum ex se ipso interpres adiunxit. Deinde quod inquit “sapienter”, male capit; “sophisma” enim non “sapientiam”, sed “deceptionem et cavillationem” significat. Itaque partim adiungit ipse de suo, partim male capit ex Graeco, partim male reddit in Latino, cum “prolocutionis gratia” dixerit quod dicendum fuit “sub praetextu aliquo et simulatione”. Praetexitur enim causa et dolose confingitur, cum aliud agitur, aliud simulatur. Agitur enim re vera ut tenuiores excludantur a rei publicae gubernatione, simulatur vero pro eorum commodis illa fieri propter quae excluduntur.

4. Quod autem postea subicit “circa congregationem”, absurdissi- mum cst; verbum enim Graecum “contionem” significat, non “congregationem”. Differunt autem plurimum inter se. Nam “congregatio” est etiam bestiarum, unde “gregem” dicimus; “contio” autem propie est multitudo populi ad decernendum de re publica convocata, et ita verbum in Graeco significat. Itaque non recte transtulit, cum aliud pro alio posuerit nec vim servaverit Graeci verbi. Sed hoc veniale peccatum est.

5. Ast illud nequaquam venia dignum, quod subicit “circa praetoria”; quod enim “praetoria” inquit, “iudicia” debuit dicere. “Iudicium” enim “furti” dicimus, non “praetorium furti”, et “res iudicata”, non “praetoriata”, et “probationes in iudicio factas” el “iudicium de dolo malo”. Denique “dicastis” Graece, Latine “iudex”; “dicastirion” Graece, Latine “iudicium”. Hoc est verbum e verbo. Iste vero delirat et ea nescit quae pueri etiam sciunt.

6. “Circa principatus” inquit. Haec est alia absurditas; debuit enim “magistratus” dicere. Nam principatus est imperatoris vel regis; praetores vero et consules et tribunos plebis et aediles curules et praefectos annonae et alios huiusmodi numquam diceremus “principatum habere”, sed “magistratum gerere”. Est enim magistratus potestas uni vel pluribus hominibus a populo vel a principe commissa, principatus autem est maior quaedam supereminentia, cui ceterae omnes potestates parent. Sic Octavianum et Claudium et Vespasianum principes fuisse dicimus, Senecam vero, qui consul fuit temporibus Neronis, nemo principem appellasset. Erat enim tunc Nero “princeps”, non Seneca; neque consulatus Senecae “principatus” erat, sed “magistratus”; neque imperium Neronis “magistratus” diceretur, sed “principatus”. Haec sunt luce clariora. Nec quisquam Latinorum qui litteras noverit huiusmodi officia et potestates civibus commissa “principatus” vocavit. Dicimus etiam “principem” per translationem, ut “princeps senatus”, idest primarius homo in senatu, “princeps iuventutis”, qui inter adolescentes fama et honore primarius habetur. Hace est consuetudo Latini sermonis. Hic autem interpres noster in aliis forsan non indoctus erat; literarum certe penitus fuit ignarus.

7. Deinde subicit “circa armationem”, “circa exercitia”. Haec etiam duo puerilia sunt; armationem” enim non satis usitate dicimus; “exercitia” vero cuncta penitus opera sine ulla distinctione important. Aristoteles autem hoc ita ponit, ut exercitationes corporum ad bellicos usus designet.

8. Post haee resumens quae prius enumeraverat, in hune modum verba subicit: “Circa congregationem quidem: licere omnibus congregationi interesse, damnum autem imponi divitibus, si non intersint congregationi, vel solis vel multo maius. Circa principatus autem: habentibus quidem honorabilitatem non licere abiurare, egenis autem licere. Circa praetoria vero: divitibus quidem esse damnum, si non discutiant, egenis autem licentiam, vel his quidem magnum damnum, his autem parvum. Eodem modo et de possidendo arma et de exercitari leges ferunt: egenis quidem licet non possidere, divitibus autem damnosum non possidentibus. Et si non exerceantur, his quidem nullum damnum, divitibus autem damnosum, ut hi quidem propter damnum participent, hi autem propter non timere non participent. Haec quidem igitur sunt oligarchica sophistica legislationis. O Aristotehis elegantiam, qui tanto studio de arte rhetorica scripsit, qui tanto splendore tantoque ornatu libros suos refersit! Istane tam balbutientia, tam absurda, tam muta in Latino illi redduntur, ut “prolocutiones”, ut “honorabilitates”, ut “propter non discuti” et “propter non scribi”, ut “oligarchica sophistica legislationis” el huiusmodi portenta verborum dicantur, quae vix in pueris primas discentibus litteras tolerabilia forent?

9. Sed missas faciamus querelas et in illa ineptitudine loquendi errors insuper videamus. Quod inquit “damnum imponi divitibus, si non intersint congregationi”, non “damnum”, sed “poenam” dicendum fuit. Licet enim damnatio poenam importet, tamen aliud est “damnum”, aliud “poena”. Nam damnum et fures afferunt et aves et quadrupedes, poena vero a lege imponitur, si contra quis faciat quam iussit. Nec etiam “congregationi” dicendum fuit, sed “contioni”.

Quod vero postea subicit “habentibus honorabilitatem non licere abiurare principatus, tria hic sunt (“honorabilitas” et “principatus” et “abiurare”), quorum singula vitiose sunt posita. De “principatu” ostensum est supra evidentissimis probationibus non “principatus”, sed “magistratus” esse dicendum. Nunc autem de “honorabilitate” et “abiuratione” videamus. Quaero igitur quid velit dicere “honorabilitatem habentibus non licere abiurare”. Utrum, si sint personae honorabiles ceu equiles et nobiles, abiurare non possunt, mercatores autem et populares possunt, licet ditiores sint equitibus et nobilibus? Vel quomodo se haec habent? Nam si ad honorem lex respicit, non ad divitias, nobiles etiam, si sint egeni, magistrates gerere compellentur, ignobiles vero, quamvis sint ditissimi, renuntiare poterunt. Nam licet divites sint, non habent honorabilitatem. Vel dicemus pauperem quidem habere honorabilitatem, si bonus sit, divitem autem, si sit improbus, non habere? Atqui hono- rabilem esse constat bonum virum, quamvis sit pauper, vituperabilem autem malum, quamvis sit dives. Qui vero honorabilis est, eum honorabilitatem habere negari non potest. Quod si haec ita sunt, cur inquit “habentibus honorabilitatem non licere, egenis autem licere”, quasi contrarii sint honorabiles et egeni?

10. Quid ad haec respondebit interpres noster? Nihil profecto quod rectum sit. Nam dato uno inconveniente plura sequuntur. Interpres enim noster propter ignorantiam linguae “honorabilitatem” dixit quod “censum” dicere debebat. Est autem census valor patrimonii, quem iste stulto et imperito el inusitato vocabulo “honorabilitatem” nuncupavit. Ex hoc autcm verbo, quod inconvenienter ab “honore” traxit, mille, ut ita dixerim, inconvenientia sequerentur. Sed non “honorabilitas” dicendum fuit, sed “census”; hoc est enim conveniens nomen et Graeco proprie correspondens, “honorabilitas” autem inconveniens ac penitus alienum. Civitates enim Graecorum ferme omnes censu moderabantur. Romae quoque census fuit a Servio Tullio rege constitutus. Divisit enim civitatem non secundum regiones, sed secundum censum, faciens unum corpus eorum civium qui habebant censum supra centum milia aeris, aliud corpus habentium censum a centum milibus ad septuaginta quinque, tertium eorum qui habebant censum a septuaginta quinque milibus ad quinquaginta, et ita descendens usque ad quinque milia pervenit. Infra eum numerum sine censu reliquit, quasi tenues et impotentes. Ex censu autem, quae domi et militiae subeunda forent onera, constituit. Qui vero patrimonia vel minuuntur vel augentur, de quinquennio in quinquennium recenseri constituit. Id quinquennium “lustrum” appellarunt; magistratus vero qui censui praeessent “censores” dicti sunt. Apud Graecos vero censores dicuntur “timitae” et census “timima” vocatur. Sed bonus ille interpres ista non legerat. Verum pro “censum” “honorabilitatem” somniavit, novum faciens verbum a se ipso quod nemo ante posuerat.

11. Quod autem inquit “licere abiurare magistratum”, dubito nce verbum “abiurare” non recte sit positum; praepositio enim ad verbum “duro” addita “falsum iuramentum” significare videtur, ut “periurare”, “deierare”, “abiurare”. Sallustius de Sempronia “creditum abiuraverat”; caedis conscia fuerat. “Abiurare creditum” est falso iuramento se a pecunia credita defendere. Itaque “abiurare magistratum” esset falso iuramento magistratum negare, quod non cadit in praesenti sententia.

12. Illud autem quod subdit circa practoria (“divitibus esse damnum, si non discutiant, egenis vero licentiam”), satis ostendimus supra: non “praetoria”, sed “indicia”, neque “damnum”, sed “poenam” esse dicendum. In quibus adeo turpis est error, ut pueros etiam qui primas discunt litteras pudere deberet tantae ignorantiae ae ruditatis. Deinde, quod inquit “si non disculiant” imperitissimum est. Nam et iudices parum diligentes interdum non “discutiunt” ea de quibus “iudicant”. Hoc autem pauperi non premittitur, ut “iudex” sit et non “discutiat”, sed excusare se potest ab onere iudicandi.

13. Sequitur deinde cetera barbaries usque ad praeclaram illam con- clusionem, cum inquit “haec quidem igitur sunt oligarchica sophistica legislationis”. Quae dum lego, partim ingemisco, partim rideo. Ingemisco enim elegantiam illorum librorum in tantam barbariem fuisse conversam; rideo vero, quod verba illius conclusionis tamquam medicinalia quaedam mihi videntur. Perinde est enim dicere “oligarchica sophistica legislationis” ac si quis dicat “aromatica styptica primae decoctionis”. O me simplicem! qui cola et commata et periodos et dicendi figuras ac verborum sententiarumque ornamenta servari postulem ab huiusmodi hominibus, qui nedum ista non sentiunt, sed ne primas quidem litteras lenere videantur: tanta sunt ignorantia ruditateque loquendi.

14. Quid de verbis in Gracco relictis dicam, quae tam multa sunt, ut semigraeca quaedam eius interpretatio videatur? Atqui nihil Graece dictum est quod Latine dici non posit. Et tamen dabo veniam in quibusdam paucis admodum peregrinis et reconditis, si nequeant commode in Latinum traduci. Enimvero, quorum optima habemus vocabula, ea in Graeco relinquere ignorantissimum est. Quid enim tu mihi “politiam” relinquis in Graeco, cum possis et debeas Latino verbo “rem publicam” dicere? Cur tu mihi “oligarchiam” elt “democratiam” et “aristocratiam” mille locis incutcas et aures legentium insuasissimis ignotissimisque nominibus offendis, cum illorum omnium optima et usitatissima vocabula in Latino habeamus? Latini enim nostri “paucorum potentiam” et “popularem statum” et “optimorum guber- nationem” dixerunt. Utrum igitur hoc modo Latine praestat dicere an verba illa, ut iacent, in Graeco relinquere? “Epiikia” est iustitiae pars quam nostri iurisconsulti “ex bono et aequo” appellant. “Ius scriptum sic habet, inquit iurisconsultus, “debet tamen ex bono et aequo sic intelligi, et aliud ex rigore iuris, aliud ex aequitate”. Et alibi inquit: “Ius est ars boni et aequi”. Cur tu ergo “epiikiam” relinquis in Graeco, verbum mihi ignotum, cum possis dicere “ex bono ct aequo”, ut dicunt iurisconsulti nostri? Hoc non est interpretari, sed confundere, nec lucem rebus, sed caliginem adhibere.

Источник: https://otherreferats.allbest.ru/download/1211974/